- MEDIALE
- MEDIALEin arboribus proprie a medulla distinguitur; mediale quippe etiam habent, quae medullâ carent. Sic sambucus plurimam habet medullam, cornus non habet; in corno tamen mediale inest, estque durissimum arboris, Graece τὸ μέσον τοῦ ξύλου, τὸ μέλαν δρυὸς et ἐγκάρδιον, item εντεριώνη et εντερονία: in arboribus vero quae medullam habent, idem mediale et medulla est. Et quidem ad opera intestina ac minutiaria, mediale tantum ligni sumebatur. Unde Vitruvius, l. 2. c. 9. eiecto torulo ex eadem arbore, ad intestina opera comparatur. Ubi torulum vocat, circulum corticeum vel lignum alburnum, quod ambit medullam abietis; et eicere terulum ex arbore, quod Theophrastus, περιαιρεῖν τὰ πρὸς μήτραν. Idem, Caedi autem ita oportet, ut incidatur arboris crassitudo, ad mediam medullam et relinquatur, ut per eadm exsiccescat stillando sucus. Ita qui inest in his inutilis liquor, effluens per torulum, non patietur emori in eo saniem, nec orrumpi materiei sanitatem, etc. Vide Claud. Salmas. ad Solin. p. 1034. et supra, ubi de opere Intestino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.